Transcription

Barbeyrac, Jean, Lettre à Johann Jacob Scheuchzer, Lausanne, 19 avril 1715

Viro Clarissimo
D. J. Jacobo Scheuchtzero
S.P.D.
Joannes Barbeyracus

Accepi quidem suo tempore, Vir Clarissime, literas, quibus idem à
me petebas quod per ultimas repetis: sed tot negotiis et privatis, et
Academicis, propter examina feriarum Paschalium, implicitus fui, ut de die
in diem responsum differre coactus fuerim. Accedebat, quòd, cum in penulti=
mis diceres, Nobil. Juvenem ad nos media tantum aestate profecturum, res
nondum valde urgere videretur: et praeterea inquirendum fuit, ubi honeste
et commode hospitio excipi posset is de quo agitur; sic satis enim heic rara
sunt talia hospitia. Juveni igitur ei locum apud D. De Crouza, V.D.M.
Professoris filium; cujus nomen facile tibi, spero, persuadebit, tuto et utiliter
ei concredi posse egregium Adolescentem. Pretium pro mensa et hospitio
erit decem Thalerorum (30 batz Ecus blancs) in singulos menses: quo vix alibi
aequius reperias. Quod spectat lectiones privatas, solus D. Delrouza,
Philos. et Mathes. Prof. habet Collegium statum, et quidem Gallice;
in quo integram Philosophiam exponet. Sexaginta utplurimum, aut octoginta
habet Auditores, qui solvunt ei Singuli in singulos Menses unum Thalerum
(30 bats); nullos forte habiturus, nisi Gallice haberet lectiones, et necesse esset
examina philosophica subire iis qui ad S. Ministerium contendunt. Ego,
cujus Auditorium vere publicum est, quippe qui nullos, ut alii Professores, habeam
Discipulos mihi peculiariter addictos; lectiones privatas identidem habui in Pufendorfium
De Offic. Hominis et Civis, aut in Grotium; ne paucissimos, qui sese offerebant, viderer
repellere. Exigo à singulis 2 mots biffure duo Thaleros in singulos menses: verum,
ne 1 mot biffure operae pretium fere nullum sit, Collegium nullum incepi, quin
ad minimum quinque haberem Discipulos; et si quis solus sese offerret, tantum
debuit solvere, quantum quinque, ea lege ut liberum mihi esset postea
alios, qui forte ses offerrent, pretio solito recipere; sin nulli, eodem tamen
pede pergerem in gratiam unius. Incepi, ut jam tibi dixi, exponere Grotium
à tribus circiter mensibus, in gratiam Nobilis Adolesc. Viennensis, De Palm, cujus
<1v> Pater in Aula Imperiali munus Referendarii exercet: Duo tantum
illi postea ses adjunxerunt; solus autem fuit, quamdiu versabamur in
Compendio Pufendorfiano explicando. Jam autem eo minus possum temporis
dare lectionibus privatis, quod Rectoris munus crebras interpellationes adferat,
et praeterea vehementer undiquaque urgear ad maturandum longum
Opus versionis et Commentariorum in Grotium de Jure Belli ac Pacis.
Non omittendum dicere, me, quum lectiones publicas, saepius interruptas, Gallice
habeam, privatas e contrario Latine habere. Haec sunt, quae hodie
respondere possum raptim tuis literis. Vale, Vir Celeberrime, et
me ama porro.

Lausannae, die 19 Aprilis 1715.

Oblitus eram dicere, me accepisse tandem,
Nova tua literaria, et iis, quibus jusseras,
rendidisse; pro quibus et illi, et ego, gratias
agimus.

Etendue
intégrale
Citer comme
Barbeyrac, Jean, Lettre à Johann Jacob Scheuchzer, Lausanne, 19 avril 1715, cote ZBZ Ms H 334, ff. 15-16. Selon la transcription établie par Fiammetta Palladini pour Lumières.Lausanne (Université de Lausanne), url: http://lumieres.unil.ch/fiches/trans/1256/, version du 30.01.2024.
Remarque: nous vous recommandons pour l'impression d'utiliser le navigateur Safari.