Transcription

Barbeyrac, Jean, Lettre à Johann Jacob Scheuchzer, Lausanne, 23 octobre 1716

Viro Clarissimo et Eruditissimo
J. Jac. Scheuchtzero
S.P.D.
Joannes Barbeyracus

Accepi, Vir Clarissime, librum novum tuum, quem ad me
per Dom. Wirtzium transmisisti, et pro eo tibi maximas gratias
ago, animitus vovens, ut alia, quae reipublicae literariae destinas, salvus
sospesque absolvas. Quod spectat egregium Adolescentem, qui
ad nos accessit, te credere volo, si qua in re ei utilis esse
queam, me operae meae non parcum futurum. In se
ille recepit, ad te curare perferri exemplaria ista nuperrimae
meae orationis, quorum unum tibi, alterum Clarissimo
Hirtzelio, meo nomine à te salutando. Vale, vir Clarissime.

Lusannae, X. Kal. Nov. M.DCC.XVI.

Etendue
intégrale
Citer comme
Barbeyrac, Jean, Lettre à Johann Jacob Scheuchzer, Lausanne, 23 octobre 1716, cote ZBZ Ms H 334, f. 17. Selon la transcription établie par Fiammetta Palladini pour Lumières.Lausanne (Université de Lausanne), url: http://lumieres.unil.ch/fiches/trans/1255/, version du 30.01.2024.
Remarque: nous vous recommandons pour l'impression d'utiliser le navigateur Safari.