Transcription

Barbeyrac, Jean, Lettre à Johann Jacob Scheuchzer, Lausanne, 19 mars 1715

Viro Clarissimo et Eruditissimo
J. Jacobo Scheuchtzero
S.P.D.
Joannes Barbeyracus.

Nondum vidi, Vir Clarissime, Studiosum illum Pedemontanum,
cui tradidisti fasciculum Novorum tuorum Literariorum: sed in antecessum
pro munere gratissimo gratias maximas ago. Spero te suo tempore acce=
pisse fasciculum, quem nondum ad te pervenisse, in tuis praecedentibus literis,
dicebas. Quod spectat Nobilem Adolescentem, de quo jam loqueris,
non possum non lubens videre adfectum tuum erga Lyceum nostrum, et me
in primis: doleo tamen, quòd non in omnibus ei possum respondere, ut vellem.
Ita res meae se habent, ut ex quo huc adveni, non potuerim Studio=
sos hospitio et mensa excipere, qui sat multi sese obtulerunt. Potuissem,
si aedes publice datae mihi essent, ut sperabam: sed hactenus 3 caractères biffure
intra votum res mansit; et vix habeo in aedibus conductitiis, quod
mihi et familiae satis est. Invenire poterit alibi Ornatissimus Adolescens,
de quo agitur, hospitium, et mensam: id tantum moneo, annonae sat magnam
heic esse caritatem. Circa studia ejus autem, quod quidem ad me adtinet,
hoc tibi possum dicere, me in eo esse ab uno aut altero mense, ut in
lectionibus privatis Grotium de J. B. ac Pacis exponam. Poterit ille comitem
ses adjungere duobus aut tribus Adolescentibus, in quorum gratiam collegium id
suscepi. Talia studia, uti et literarum elegantiorum, ita heic jacent, ut
Lectiones publicas, quae saepe propter negotia Academica interrumpuntur, Gallice
habere coactus sim; Lectiones autem privatae, quas Latine habeo, à tam
paucis frequententur, ut, nisi religionem ducere rejicere petitionem paucissimorum
quorundam, qui aliunde huc identidem adveherunt, operae pretium majus
facturus sim intra studia Musei mei me continere. Uno verbo, nisi illi qui
<1v> Sacro Ministerio se devovent coacti essent curriculum studiorum Academicorum
emetiri, nescio, ita me Deus amet, an ullus esset qui Literis operam
daret; ita contemnuntur in his oris. Haec candide ad te respondere
volui: unum addam; si consultum videatur tibi et parentibus Egregii
Juvenis, eum ad nos mittere, pro certo habeas, quantum penes me erit, me
commodis ejus inserviturum. Vale, Vir Clarissime, meque tui observantis=
simum amare perge.

Lausannae, 19. die Martii 1715.

Etendue
intégrale
Citer comme
Barbeyrac, Jean, Lettre à Johann Jacob Scheuchzer, Lausanne, 19 mars 1715, cote ZBZ Ms H 334, ff. 13-14. Selon la transcription établie par Lumières.Lausanne (Université de Lausanne), url: http://lumieres.unil.ch/fiches/trans/1251/, version du 30.01.2024.
Remarque: nous vous recommandons pour l'impression d'utiliser le navigateur Safari.