,
Lettre à Jean Barbeyrac, Leyde, 24 octobre 1739
Viro Clarissimo
atque
Eruditissimo
Clarissimo
Joanni Barbeyracio
s.p.d.
Matthias Röver
Incredibile dictu est, quantum me exhilararint literae
Vestrae quas nuper ad me dedisti. laetor summo
opere opuscula mea literaria tibi grata et accepta
fuisse. Sic majora aud Sic majora audendi calcar mihi additur.
Magnificum est tibi placuisse, Vir Clarissime, cui
inmortalis gloriae palmam concedunt Eruditi omnes. Accipis nunc Specimen
meum Juridicum Inaugurale, si hoc quoque qui quod si secundo
calculo a te acceptum fuerit, quid me laetius
beatiusve! Vale Vir Eruditissime. Deum veneror
uti ut tibi det corpus vegetum et incolume quo
animi vires indefessas rite sustineas, quo vivus floreas aevo
longissimo.
Leidae deci MDCCXXXIX.
decim Nono. Kalend. Novemb.