Transcription

Barbeyrac, Jean, Lettre à Petrus Wesseling, Groningen, 30 septembre 1733

Viro Celeberrimo et Eruditissimo
Petro Wesseling
s.p.d. 
Joannes Barbeyracius.

Hesterna die, Vir Clarissime, accepi litteras a G. Smith, Bibliopola
Amstelodamensi, quibus significabat, Tibi opus esse Editione Operum
Cassiodori, quae Venetiis prodiit Anno 1729. quamque, anno proximè
praeterito, dum Amstelodami essem, in ipsius officina libraria emi.
Lubentissimè ad Te mitto rectâ viâ, ut me facere posse monuit,
exemplar illud, quod, quum unicum superesset, non dubitavi mihi
comparare, etsi in infima ora primarum plagularum paullo maculatum.
Gravius est vitium, quòd, ut solent, Typographi Itali videantur
haud raro officium suum malè fecisse, ut passim loca quaedam
inspicienti mihi adparuit. Aliam habeo Editionem Cassiodori
nitidissimam, Parisiis anno 1589. apud Sebastianum Nivellium
editam, quae si forte usui Tibi esse poterit, statim atque
jusseris, ad Te transmittetur. Gaudeo hanc occasionem oblatam
esse Tibi aliquid suppeditandi, quod facere possit ad editionem
tuam Itinerarii Antonini accelerandam, quam dudum Orbis eruditus
expectat, simulque ostendendi, quanti Tuam eruditionem eximiam
faciam, et quantum optem, ut plurima alia, quae ex penu tua
ditissima promere potes, nobis non invideas. Vale, Vir Clarissime,
et me, si ita videatur, Tui studiosissimum, ama. Raptim
scribebam, Groningae, pridie Kal. Octobr. MDCCXXXIII.

Rogo te, ubi commodum
erit, meo nomine salutem dicere
Collegis tuis Cl. Veenema,
et Hemsterhuys. Gratias ago simul pro Orationibus tuis,
suo tempore ad me missis; quum nulla adhuc dum alia occasio data fuerit.


Enveloppe

A Monsieur
Monsieur Wesseling Professeur
en Belles Lettres etc.
Met een pakie
Boek

A Franeker


Etendue
intégrale
Citer comme
Barbeyrac, Jean, Lettre à Petrus Wesseling, Groningen, 30 septembre 1733, cote University Library, Leiden, Hs. BPL 336. Selon la transcription établie par Fiammetta Palladini pour Lumières.Lausanne (Université de Lausanne), url: https://lumieres.unil.ch/fiches/trans/1277/, version du 30.01.2024.
Remarque: nous vous recommandons pour l'impression d'utiliser le navigateur Safari.