,
Lettre à Matthias Röver, Groningen, 11 juillet 1739
Nobilissimo et Eruditissimo Juveni
Matthiae Röver
S.P.D.
Joannes Barbeyracius.
Accepi ante triduum, Eruditissime Juvenis, literas tuas humanissimas, nec
minus grata munera literaria, quibus ignotus ignotum donare placuit. Mirabar
statim, quo fato contigisset, ut tam sero illa ad me pervenirent, quum literas
viderem quinto decimo Kalendarum Junii datas, ideoque valde verebar, ne, etsi
quam citissime rescriberem, negligentiae apud te reus forte fierem, quae certe nulla
mea fuisset, sed eorum quibus curandum fasciculum tradidisses. At vero, dum
postea animadverti, Epistolam tuam Dedicatoriam ad Ampliss. Bynkershockium
ipsis Kalendis Juniis scriptam, adeoque non potuisse ad me profisci munera tua
eo die, quem liteae indicabant; nullus dubitavi, quin festinante calamo Junii
Kalendas, pro Julii, scripseris. Idque malo, quam si vel minima cum specie
suspicari posses, me tardum fuisse in officio agendarum gratiarum, quas debeo
tibi maximas. Quae nuncupas otii tui crepundia, et studiorum primitias, ea,
nisi ex praefationibus tuis didicissem vix plena pubertate elaborata fuisse,
maturae admodum aetatis et plurimorum annorum fructus esse credidissem. Adeoque
gratulor tibi de tam faustis et felicibus praecocis ingenii speciminibus: sed et
patriae tuae, et Literis, ac elegantiori Jurisprudentiae gratulor, quod novum ita
sidus sibi oriri videant, unde splendidissimum lumen, diu volventibus annis
sperare queant. Sic altero Grotio, quod non vani vates in fronte Opusculorum
tuorum praecinunt, civibus tuis gloriari dabitur, idque animitus opto. Me
quidem, quoad spiritus hos reget artus, habebis meritorum tuorum praedicatorem,
et tui studiosissimum. Vale, Juvenem decus eximium. Groningae Frisiorum
V. Idus Julii, MDCCXXXIX.
A Monsieur
Monsieur Matt. Röver, Etudiant en
Droit
A Leyden