,
Lettre à Patrick Simson, Groningen, 03 février 1720
Clarissime vir ,
Accepi ante biduum, quam ad me misisti, Epistolam Clar. D.
Carmichael, cum Libro adjuncto. Lubentissimé ipsi rescribam,
ut gratias agam pro munere, et humanitate Viri Doctissimi, cui me notum
esse non existimaveram, ut mihi ille hactenus fuit ignotus. Mittam
simul ad te αμοιβαΐον munusculum literarium, illi perferendum, quartae
Editionis ejusdem Libelli Pufendorfiani, à me in Gallicam linguam versi, et
notis illustrati; quam ab illo planè ignorari intelligo. Quum autem ad mensem
usque maji, ut mones, Lugduni Bat. commoraturus sis, expectabo donec
aliqua sese offerat occasio commodé mittendi fasciculum Amstelodamum,
unde ad te per naviculas quotidianas perveniet. Vale. Groningae,
a.d. 3. Februarii 1720.
Tibi addictissimus
J. Barbeyrac.