,
Lettre à Jacques-Philippe d'Orville, Groningen, 22 juillet 1737
Viro Clarissimo et Eruditissimo
Jacobo Philippo Dorville
S.P.D.
Joannes Barbeyracius
Ante aliquot dies accepi, Vir Clarissime, Librum, quem nomine tuo mihi
tradidit Collega meus Cl. Rossal: nunc vero peropportune accidit, ut
per eumdem, in Hollandiam vestram excurrentem, tibi possim gratias habere,
quas debeo, maximas. Vannum illam Criticam statim pervolvi: et hinc,
etsi aliunde non constitisset, vim ac copiam eruditionis tuae praecellentis,
potui abunde perspicere. Quod non eo dico, ut tibi blandiar, aut quasi
judicium meum alicujus ponderis esse existimem, sed quia Virorum Doctorum,
eorum inprimis qui inter principes locum obtinent, merita lubens agnosco
et praedico. Quae etsi plene intelligere, prae tenuitatis facultatis meae, non
datur, mirari saltem, choroque adsurgentium misceri, licet et decet. Perge,
Vir Celeberrime, nova in dies e thesauris tuis promere, nec Dapes Siculas
dudum speratas diutius nobis invideas. Quae ut laeto animo agas, tibi valetu=
dinem firmam et otium commodum opto, utque necesse non habeas litibus,
tibi sine dubio haud jucundis, destineri, et alia potius quavis occasione Reipu=
blicae Literariae utilitati ac ornamentis inservire liceat. Vale, Vir Clarissime, et
quem humanitate tua provocasti, inter amicos tuos, si ita visum fuerit,
numera. Scripsi Groningae, XI Kal. Aug. M.DCC.XXXVII.
P.S. His jam obsignatis, quum
Cl. Rossal me monuerit, se in octiduum
iter suum distulisse, obtulit sese alius
Collega, Cl. Tilburg, qui eas perferendas
in se suscepit.