Transcription

Barbeyrac, Jean, Lettre à Theodoor Jansson van Almeloveen, [Berlin], 01 octobre 1710

Viro Clarissimo et Eruditissimo
Theodori Jansonio ab Almeloveen
S:P.D.
Joannes Barbeyracus.

Accepi suo tempore, Vir Clarissime, quas ad me benigne
misisti, schedas Tollianas. Dum illas avide perlustro, et ad
describendum me accingo, ecce de improviso consilium hoc in
aliud tempus differendum fuit, adeo ut jam vix satis temporis mihi
suppetat, quo raptim ad Te, antequam his regionibus valedicam, literas
hasce exarem. Evocatus enim a Bernensibus, ad Juris et
Historiarum Professionem exercendam, quam nuperrime in Academia
Lausannensi condiderunt, intra octiduum, Deo dante, hinc discessurus
sum, ut illuc me conferam. Morabitur sane illud et laborem
describendarum schedarum Tollianarum, et Lucretii futuram editionem:
sed hoc Te pro certo habere velim, me illas, ut quod mihi
pretiosissimum est, servaturum, et suo tempore ad Te schedas integrasque
remissurum. Multa Viri eruditissimi sine dubio perierunt, et quidem
ea quae maxime elaboraverat, quum in iis quae supersunt multa
transverso calamo signata sint; in quarum locum videtur meliora et accuratiora
substituisse: sed tamen, praeterquam quod plurima alia ibi repe=
riuntur, ultimam forte manum passa, vel primae illius cogitationes,
secundis deficientibus, non indignae sunt quae publicae luci expo=
nantur. Quis fuerit Henricus ille Bornius, qui collationem
<1v> duorum Mss. Vossii instituerat, cui suas notas Tollius subjecit, plane
mihi incompertum est: sed tu, Vir Clarissime, non ignorabis.
De indicula Editionum Lucretianarum, cum editarum, tum promissarum,
gratias maximas Tibi habeo, publice suo tempore habiturus. E
vetustissimis Editionibus nondum alias habeo nisi Pii, Juntinam ,
et Gryphianam . Penes me est praeterea Plantiniana Raphelengii ,
quam non negligendam notavit Tollius, qui et ipse Basileensem
H. Petri 1531 . contulerat, ut patet ex ejus Schedis. Laetus audivi
Te novam Institutionum Quintiliani editionem moliri. Accipies simul
cum his literis, Editionem Gryphianam quae Tibi deest, et commodum
in manus meas incidit. Si quam aliam ipse, aut per amicos,
nanciscar, lubentissime ad Te curabo. Cl. Vignolius brevi huc
redibit, ubi statim expendet ea, de quibus illum consulis, quod
in secessu suo, libris et chartis necessariis destitutus, facere non
potui. Vale, Vir Clarissime, et me ut facis, amare
perge. Dabam raptim Berolini Kal. Octobr. MDCCX.


Enveloppe

A Monsieur
Avec un livre
Monsieur d'Almeloveen Docteur
en Medecine et Professeur
A Harderwic


Etendue
intégrale
Citer comme
Barbeyrac, Jean, Lettre à Theodoor Jansson van Almeloveen, [Berlin], 01 octobre 1710, cote University Library, Utrecht, Hs. 996. Selon la transcription établie par Fiammetta Palladini pour Lumières.Lausanne (Université de Lausanne), url: https://lumieres.unil.ch/fiches/trans/1261/, version du 30.01.2024.
Remarque: nous vous recommandons pour l'impression d'utiliser le navigateur Safari.