,
Brouillon de lettre à l'Académie de Groningue, Lausanne, 16 mars 1717
Viri Amplissimi, Nobilissimi, Illustrissimi.
Ita inopinata 3 mots biffure res mihi accidit,
quòd me honorificè et benignè admodum ad munus
professoris in Illustri Academia Groningo-Ommelandica
obeundum Amplitudines vestrae vocaverint, ut
triduum ex quo literas vestras accepi vix satis
mihi etiamnunc id persuadere possim. Tenuitatis
meae mihi probè conscius, nunquam putaveram
fore ut ego, nemini apud Vos per me notus, nédum
1 mot biffure apud quemquam gratia pollens, aliquando à Vobis
respicerer. Neque tanti esse putabam scripta, 1 mot biffure quibus solis
2 lignes biffure innotescere vobis potui, ut me talem
1 mot biffure judicaretis, qui 3 mots biffure ad inserviendum celebris Vestrae
Acad. commodis 3 mots biffure aliquatenus aptus esset.
Non possum igitur non gratias maximas agere
Illustrissimis et Praepotentibus Ordinibus Provinciae
Groningo-Om. et Vestris Praesertim Amplitudinibus,
1 mot biffure excelsum inter eos locum occupantibus et quarum
impulsu ac commendatione decretum de me vocando clementissimè
1 mot biffure factum est. Certè, etsi vel maximè illi
non parerem, grati tamen animi sensus, quo, ut
par est, vehementer adficior, numquam animo
meo 2 mots biffure dilapsurum esset.
Multa me ab acceptando munere oblato
dehortabantur: amor istius urbis, quae ferè altera
patria mihi est, quippe in quam puer adhuc à
Gallia profugus, 4 mots biffure statim delatus fueram
et post longam absentiam, postliminio quasi redieram:
mores regionis in adsuetudinem versi, et linguae
mihi patriae, heic vulgaris, commoditas: amicorum
plurimorum relinquendorum blanda consuetudo: coeli benignitas,
solique amoenitas: itineris longinquitas et difficultas,
cui uxor et tenella adhuc 2 mots biffure proles committenda:
haec et alia, quae dicere nil adtinet, efficiebant
sane, ut non sine aliqua repugnantia mutandarum
1 mot biffure sedium consilium inirem, et dubius ali=
quamdiu haeserim.
Sed vicit tandem, V. AA. 1 mot biffure benevolae
et propensae Verstrae erga me voluntati respondendi desiderium.
Vicit cupiditas Belgii vestri adeundi, quod, etsi
numquam inviserim, ob famam semper amavi. Vicit
metus aliquis, ne forte divinae Providentiae repugnarem,
quae videbatur ipsa me vocare, per ministerium
vestrum, ad qualiacunque 1 mot biffure talenta,
quibus me impartiri Deus voluit, in plurium commodum
pro viribus impendenda. Judicium de me vestrum,
<1v> magnificum nimis, scio, sed quod tamen à nullo
privato adfectu profectum suspicari licet, animum
mihi addidit, et justum infirmitatis sensum minuit.
Accipio igitur, jam laetus lubensque, conditionem
à Vobis oblatam, V.A. vobisque sanctè polliceor,
me pro virili enixurum, ut consilii vestri numquam
vos poeniteat, et omnia mea studia ad spartam,
quam nactus ero, pro ingenii mei captu, exornandam
conversurum.
Et tamen aliquid, V.A. de quo à vobis
certior fieri cupio; non quòd illud impedimento
futurum existimem, sed quoniam nullam mentionem
fieri in literis Vestris video, et rationes meae postulant,
ut de eo mihi liquido constet. Nimirum spes est,
stipendium 1 mot biffure promissum mihi adsignatum iri
ab eo die, quo vocatio mea decreta est, ut ad me
transmissa Tum omnes sumtus in iter 1 mot biffure
meum familiaeque, simul et in librorum meorum,
aliarumque rerum quae adsportari possunt, vecturam, non
ex aere meo, sed ex Illustr. et Praepot. Ordd. aerario
factum iri. Est mihi uxor: sunt duo liberi,
puella sexennis, et puer triennis, quibus in itinere
necessario ancilla custos addi debet; 1 mot biffure eamque non
ita facile erit hinc abducere, nec nisi lautis
conditionibus. Praeterea non leve erit mihi damnum
necessario relinquendae supellectilis, quae vel
nullos, vel vilissimo pretio, emtores, ut fit,
inveniet, et in cujus locum 1 mot biffure apud vos
alia carè redimenda erit. Horum omnium
ratio habita, quando huc Berolino evocatus
veni. Sed de ultimo capite, seu damno illo quoad eventum certissimo, aestimationem
1 mot biffure vestrum erit, V.A. et Generosissimi, arbitrium,
vestra aestimatio. Illud multum urgere nolim:
quamquam facile intelligere potestis, eum esse
rerum meum statum, ut vel minima 1 mot biffure
negligere ei non conveniat.
Aliud est, de quo in mentem vobis, V.A:
venire non poterat, sed de quo, 1 mot biffure cum Academiarum vestrarum maenera non satis sciam
mea est 4 mots biffure à vobis
mihi caveri. Ne scilicet, quo ad jura et emolumenta
Professorum Facultatis Juridicae, mihi forte fraudi sit, quod numquam
Jcti, s. Doctoris, ut vocant insignibus in ulla
Acad. ritè decoratus fuerim. Quicquid possum,
quod sentio quàm sit exiguum, privatae industriae
1 ligne biffure
<2r> 1 ligne biffure
fructus est. Confido igitur, tum munus Professoris, quo ab aliquot
annis fungor, tum scripta qualiacumque à
me edita, pro titulo eo valitura, ex vestra, V.A.
auctoritate.
Statim atque circa haec de his responsionem à
Vobis accepero, omnia, quae ad profectionem
necessaria sunt, quàm diligentissimè fieri poterit, parabo;
adeo ut circa mensem Junium hinc possim
discedere, Deo volente. Animus autem est per Gallias iter
facere, quà iter et commodius, et brevius est,
si, quod difficile, ut puto, non erit, amicorum
operâ, quos Lutetiae habeo, literas commeatus
ab Aula Regia impetram.
Haec est 1 mot biffure, V.A. candida mentis meae declaratio,
quam 1 mot biffure Vobis non ingratam futuram, ex benevolentiâ
summâ, qua ad me vocandum impulsi fuistis,
conjecturam facilè capio. Omnia fausta et
prospera A.V. animus voveo, Vosque obnixè rogo, ut 3 mots biffure
3 mots biffure, me 2 mots biffure vobis devotissimum
et addictissimum semper futurum, favore 1 mot biffure
vestro pro prosequi dignemini. Dabam Laus. Helvet.
die 16. Av Mart. 1717.