,
Lettre à Johann Jacob Scheuchzer, Lausanne, 09 octobre 1714
Viro Clarissimo et Eruditissimo
Joanni Jacobo Scheuchtzero
S.P.D.
Joannes Barbeyracus.
Cave credas, Vir Celeberrime, mihi te ignotum esse.
Non tam aversus equos nostra Sol jungit ab urbe ,
ut Scheuchtzerorum nomen, toto orbe celeberrimum, nos lateat. Pergratum
occasionem suppeditas tibi significandi, quanti te faciam, et
quàm vellem de te bene 1 mot biffure mereri, si qua fata sinerent. Verum circa
ea, quae petis, vix est in quo possim desiderio tuo satisfacere. Neque
enim in his oris fervent proela, neque multi sunt, qui juvandae Reipublicae
literariae operam suam addixerint. Possum equidem tibi indicare Opus
1 mot biffure recentissimum Clariss. De Crouza, cujus sine dubio Logicam, Gallicé
scriptam, vidisti. Illius prodit jam, sed è proelo Amstelodamensi, liber Galli=
cus, inscriptus, Traité du Beau etc. ubi philosophicè et profundissimé disquisivit
causas cur, quum in corporeis, tum in spiritualibus, et ad scientias artesque
pertinentibus, aliquid nobis pulchrum aut deforme videatur. Alia idem Auctor
acutissimus, et tibi adfinitate studiorum conjunctus, quum Philosophiae et Mathe=
seos simul Professor sit; alia, inquam, parat et luci publicae destinat,
nimirum, praeter Tractatum quemdam adversus Mysticos sive Fanaticos, quorum
magna hodie seges, Dissertationem etiam de utilitate Mathematicarum discipli=
narum, et ratione illas tractandi; cui accedet specimen Arithmeticae, novo modo,
juxta regulas Auctoris, traditae. Inea Dissertatione ille conabitur ostendere,
Mathematicos non minus errori obnoxios esse, quàm alios homines, et, propter
defectum rectae methodi, saepe minus aptos esse ad recte ratiocinandum de
aliis rebus; adeo ut, si rarius in rebus Mathematicis fallantur, id argumen=
to imputandum sit per se evidenti, potius quam judicio et arti Auctoris.
Si à Clar. De Crouza discedam, neminem alium reperio, qui aliquid
ediderit, aut edere velit, quod ornandis tuis Novis Literariis Helveticis inservire
queat. Rarae heic etiam Disputationes Academicae. In illis per partes,
ab aliquot annis, Systema suum Physicum tradit idem supra laudatus
<1v> D. de Crouza, qui etiam aliquando, Deo dante, integrum Cursum
Mathematicum Orbi Erudito sistet. Clariss. Alexander Albertus Roy, Theologiae professor, incepit
etiam anno praeterito per partes edere, in disputationibus publicis, Systema
suum Theologicum, quod fusissimum fore conjicere licet, quandoquidem
Dissertationibus novem ea tantum complexux est, quae spectant ad
Theologiam in genere, et ad divinam S. Scripturae originem. Nescio an
ad scopum tuum faciat commemorare Concionem Gallicam, editam hoc anno
à Dom. Constantio, altero Phil Theologiae Professore, in Psalm. XLII, 6. occa=
sione anniversariarum gre gratiarum actionum propter victoriam Wilmergensem:
et aliam anno praeterito, eadem occasione habitam, à Dom. De Crouza, V.D.
M. et Philosophiae Professoris filio, in Psalm. CXXXVI, 23, et seqq. De
me jam aliquid dicam, quandoquidem tam pauca de aliis habeo dicenda.
Anno praeterito edidi primum volumen Concionum Tillotsoni, Archiepiscopi,
ex Anglica in Gallicam linguam conversarum; quarum secundum, tertium,
et quartumvolumen antea variis temporibus edideram; primo aliquandiu
omisso, dum hujus versio, sed mala, ab alia manu profecta, divendita esset. Et
Hoc ipso anno prodiit altera Editio Versionis meae Gallicae Dissertationum
duarum Clar. Noodtii, Lugdunensis apud Batavos Juris Professoris, quarum una altera
est de Jure Summi Imperii, et Lege Regia; altera, de Religione ab Imperio
Jure Gentium liberâ; cui novae Editioni, castigatae, et notulis auctae quibusdam,
accessit versio pulchrae Orationis J. Friderici Gronovii de Lege Regia, cum
plurimis notis meis; et praeterea Dissertatio mea de natura Sortis, in qua
loca quaedamLibri mei de Lusu, Gallice scripti, et anno 1709. editi, tueor et
vindico, adversus Jouncourteum Jouncourtium, Pastorem Hagiensem, qui ferociter
adversa in me insurrexerat, Epistolis quibusdam anno superiore editis. 1 mot biffure
Prodibit intra breve tempus tertia Editio Libelli Pufendorfiani De officio
Hominis et Civis, gallicè à me editi, et notis plurimis in hac editione aucti,
quarum haud paucae non reperiuntur in Opere majori de Jure Naturae et
Gentium, quod secundâ vice, longe castigatius et auctius, edidi anno
1712. et postea, me inconsulto et inscio, sub finem anni praeteriti, Lutetiae
repetitum, sed ementito nomine Amstelodami, ubi omnia mea excusa
fuêre; si excipias Opusculum nuperrime Genevae editum, quod hoc titulo:
Discours sur l'utilité des Lettres et des Sciences par rapport au bien de
<2r> l'Etat. Orationem illam habui in Promotionibus publicis Inferioris Scholae,
pro munere Rectoris Academiae, quo nunc cum maxime fungor; et illam
lubens ad te mitterem, si qua commoda occasio sese offerret. Nihil
amplius addam, nisi aliud Opus, sat magnae molis et longi otii, mihi
prae manibus esse; nimirum versionem Gallicam eximii Operis Grotiani
de Jure Belli ac Pacis, cum notis meis; in quibus tamen nihil quidquam
dicetur quod ad Pufendorfium jam dictum fuerit, et praeter collationem
primarum editionum, quas undique conquiro, fontes unde sua hausit
Grotius, quantum licebit, indicabo, et ex illis saepissime emendabo. Haec
raptim ad te scribere malui, quàm diutiùs differre responsionem. Vale,
Vir praestantissime, et me, si non indignum judices, ama. Dabam
Lausannae Helvetiorum, VII Jdus Octobr. M.DCC.XIV.
Salutem plurimam tibi
dicunt ii ex collegis meis,
quos, post acceptam epistolam
tuam, videre contigit.
A Monsieur
Monsieur J.J. Scheuchzer
Docteur en Medecine et Professeur en
Mathematiques
A Zurich