Transcription

Barbeyrac, Jean, Lettre à Jacques-Philippe d’Orville, Groningen, 10 septembre 1740

Viro celeberrimo doctissimoque
Jacobo Philippo d'Orville
S.P.D.
Joannes Barbeyracus 

Accepi ante hos quindecim dies, Vir Celeberrime, elegantissimum et
gratissimum munus, quo me donasti, Poematum fraternorum , cum literis
nescio quando scriptis: annus enim tantum indicabatur, cum in illis, tum
in adjunctis ad Cl. Collegam Rossalium. Perlegi statim, summa cum
voluptate, monumentum illud aeternum ingenii et eruditionis, quibus eminebat
tam carum caput, tibique tanta animorum et studiorum similitudine
conjunctum. Neque nunc primum, quid posset, sic didici. Anno enim
trigesimo quarto Waesbergius ad me miserat, Observationibus Miscellaneis
Januarii et Februarii adglutinatum Poema, cui titulus est Critice, et
quod in fronte 1 mot biffure voluminis positum, primum Elegiarum librum fecisti,
curis secundis, ut ex comparatione animadverti, expolitum. Hinc facile
colliges, quantopere mihi placuerint ea, quae ipse, e divite penu depromta,
sparsim addidisti. Nec plura dicam, satis mihi conscius, quam exigui
sit ponderis judicium meum in ejusmodi rebus, etsi delecter legendis Poetis,
qui in arte sua excellunt.

Literas alteras, XI. Septembr. anni praeteriti datas, recte etiam accepi,
quamvis aliquot post mensibus, et, si bene memini, intra hunc annum. Benignum
judicium, quod ibi ferebas de Collectione mea Foederum , summo honori
duco: neque tamen ignoro, quantum hac in parte humanitati tuae imputare
debeam. Sed mihi abunde satis est, si conatus mei non omnino tibi
displicuerint. Ex iisdem literis didici, quibus conviciis me prosciderit
Auctor Adprobationis novae Valerii Andreae Bibliothecae Belgicae Editioni
praemissae : idque effecit, ut librum mihi compararem. Risi profecto, ut
me facturum conjiciebas, caecam hominis intemperiem, qui dum in me
tam alieno loco invehitur, et tanquam Calvinistam furiosum traducit,
ipse furiis agitatum sese prodit. Ego talia solo contemptu vindicanda,
semper existimavi. Neque multum gavisum sum, quod ille, nescio quis,
<1v> a quo recensita est nova Editio Bibliothecae Belgicae, in Ephemeridibus Gallicis
quae singulis mensibus Hagae prodeunt, inscriptae Nouvelle Bibliothèque  etc. non
omiserit notare, et, ut par erat, castigare Censoris foedam inhumanitatem.

Valde inexspectatum mihi accidit, quod scribis de Tabulis Chorographicis Urbis
Parisinae, dono mihi, inter paucos alios, destinatis a Praeposito, ut vocant, Mercatorum:
quis autem ille scit, ignoro; video enim in 1 mot biffure Novellis (Gazettes) munus illud
collatum esse 3 caractères biffure nuper in D. Vatan: cui autem successerit, aeque ignoro. Nec de
Tabularum illarum descriptione quidquam legisse memini, nisi in aliis Novellis, quod
etiam vix in memoriam revocavi. Quî enim potuissem tunc suspicari, aliquid esse
quod ad me spectaret, in exemplarium distributione inter principes tantum viros
facienda, quando tu ipse, prae modestia tua, te iis immixtum esse miraris?
Ceterum gratias maximas ago, quod opera tua exemplar mihi adsignatum
ad me deventurum sit. Ubi vero acceperis, quaeso, tradi jubeas Bibliopolis
Westenio et Smith, qui illud ad me curabunt, ut sic hac saltem parte
molestiae libereris.

Opto, ut quam citissime tibi liceat opus diu adfectum, et tam cupide expec=
tatum, ad umbilicum perducere, et luci publicae exponere, ut animus est. Ita
vale, Vir Celeberrime, et me, ut facis, ama. Dabam Groningae, X. Sep=
tembr. MDCCXL.

Etendue
intégrale
Citer comme
Barbeyrac, Jean, Lettre à Jacques-Philippe d’Orville, Groningen, 10 septembre 1740, cote Bodleian Library, Ms d'Orville 482 fol. 18. Selon la transcription établie par Fiammetta Palladini pour Lumières.Lausanne (Université de Lausanne), url: https://lumieres.unil.ch/fiches/trans/1270/, version du 30.01.2024.
Remarque: nous vous recommandons pour l'impression d'utiliser le navigateur Safari.