Transcription

Barbeyrac, Jean, Lettre à Theodoor Jansson van Almeloveen, [Berlin], 18 janvier 1710

Viro Clarissimo atque Eruditissimo 
Theod. Jans. ab Almeloveen
S:P.D.
Joannes Barbeyracus.

Quanquam tibi plane ignotus sum, non miraberis, sat scio, Vir
Clarissime, nedum vitio mihi vertes, quod per litteras te compellare
audeam, et quidem ut beneficium a te petam. Nemo non novit
humanitatem tuam singularem, et studium Rempublicam litterariam
juvandi indefessum. Quae quum ego inprimis dudum suspiciam,
nullus dubitavi quin aequi bonique consuleres, si ad te sine
parario viam adfectarem, opemque tuam fidens exquirerem.
Animus est aliquando Lucretium exhibere emendatiorem, quam
hactenus prodiit, Virorumque Doctorum Commentariis, Observationibus,
aliisque lucubrationibus, quascumque nancisci potero, ornatum; quibus
omnibus meas qualescunque Animadversiones adjiciam. Consilii mei
universam rationem, simulque specimen tumultuarium, videre poteris,
si tanti est, in XVII. Tomo Bibliothecae Selectae Clar. Clerici , ubi et
omnes, penes quos aliquid erit quod huc facere queat, publice rogavi
atque oravi, ut mihi opem suam non inviderent. Mirum esset, si tu,
Vir Clarissime, qui adeo studiose omnia ad bonos Auctores intelligendos
utilia undique conquiris,in nobilem istum Poetam nihil haberes,
aut unde petendum esset rescires. Audivi certe, vel apud te
esse, vel opera tua conciliari posse, quae Jacobus Tollius, Ed ad
Editionem quam moliebatur, parata reliquit. Injuriam tibi facere
mihi viderer, si pluribus operam tuam exposcerem, ad ea consequenda,
ut et quaecumque alia mihi usui futura esse, existimabis.
<1v> Habeo jam duas ex antiquissimis Editionibus, Bononiesem scilicet Joannis
Bapt. Pii, et Florentinam Philippi Juntae, ann. 1512. Varias lectiones
plurium Codd. ex Isaaci Vossii libro Ed. Gifanii, ad me transmisit
Cl. Fabricius. Alia ex aliis locis spero subinde me accepturum.
Nuperrime Parisiis ad me misit Illustris Abbas Bignonius dubia
non pauca Harduini, quibus Eruditissimus Jesuïta nihil fere boni
reliquit Lucretio, et pro more suo, egregium Poëtam inter
supposititios Auctores rejicit, argumentis inductus plerisque ficulneis.

Dum haec scribo, commodum ad me accedit amicus, cum me
aliarum rerum, tum Chronologicarum peritissimus, Alphonsus Des Vigno=
les, cujus Epistolam Vindiciis Lacrozianis adversus Harduinum
adnexam videre potuisti . Is de utilissimo tuo libro Fastorum
Consularium , quem plurimi facit, mihi narrabat, si quae nova Operis
illius editio fieret, quae sine dubio fiet, se optare ut unica
tantum Aere Romana adhiberetur; et ut argumenta, quae in Fastis
ordine alphabetico digestis reperiuntur, omnia ad seriem Chronologicam
remitterentur, ne eadem repetantur. Ait praeterea, multos Consules,
inter suffectos, omissos fuisse; et quaedam etiam in Indice deesse.
In quibus omnibus, si quando ejus operam tibi necessariam existimes,
nullus dubito quin eam per otium tibi lubens inservire velit.
Vale, Vir Clarissime, et me nominis tui cultorem observantissi=
num habeto. Dabam Berolini, XV Kal. Februar. MDCCX .

Etendue
intégrale
Citer comme
Barbeyrac, Jean, Lettre à Theodoor Jansson van Almeloveen, [Berlin], 18 janvier 1710, cote University Library, Utrecht, Hs. 996, 341-342. Selon la transcription établie par Fiammetta Palladini pour Lumières.Lausanne (Université de Lausanne), url: https://lumieres.unil.ch/fiches/trans/1263/, version du 30.01.2024.
Remarque: nous vous recommandons pour l'impression d'utiliser le navigateur Safari.